monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 46, 8
Maledictam terram nominant, quod cruorem Domini hauserit. Et quomodo benedicta loca putant, in quibus Petrus et Paulus, Christiani exercitus duces sanguinem fudere pro Christo? Si servorum et hominum confessio gloriosa est, cur Domini et Dei non sit gloriosa confessio? Et Martyrum ubique sepulcra veneramur, et sanctam favillam oculis apponentes, si liceat etiam ore contingimus: et monumentum in quo Dominus conditus est, quidam aestimant negligendum? Si nobis non credimus, credamus saltem diabolo et angelis eius, qui quotiescumque ante illud de obsessis corporibus expelluntur, quasi in conspectu tribunalis Christi stantes contremiscunt, rugiunt, et sero dolent crucifixisse, quem timeant. Si post passionem Domini (ut scelerata vox concrepat) hic detestabilis locus est, quid sibi voluit Paulus Ierosolymam festinare, ut ibi faceret Pentecosten? qui renitentibus se loquutus est, dicens. 'Quid facitis flentes et conturbantes cor meum? Ego enim non solum ligari, sed et mori in Ierusalem paratus sum pro nomine Domini Iesu' . Quid caeteri Sancti et illustres viri, quorum vota et oblationes post praedicationem Christi ad fratres, qui erant Ierosolymis, deferebantur.